- AROTUS et MAROTUS
- AROTUS et MAROTUSduo angeli, ut fabulatur Mahumetes Impostor, a Deo missi, ut homines docerent, ne occiderent, nec falso iudicarent, nec vinum biberent. Quos quaedam mulier formosissima in cenam invitavit, eosque, ut vinum biberent, sollicitavit. Hi igitur vinô cum incaluissent, eam ad amorem concitârunt; quibus illa tandem quidem assensit, eâ tamen lege et conditione, ut verba, quibus in caelum facilis esset ascensus, quem admodum illi dictitabant, aperirent. Quae cum voti facta compos fuisset, pollicitis minime stetit: statimque in caelum rapta, ibi cum rem omnem, ut fuerat gesta, Deo narrâslet, in stellam matutinam, quam Luciferum vulgo, seu Auroram vocant, mutata fuit; et angelus uterque a Deo gravissime punitus est; Unde Deus hominibus, ne, ur iam illis 2. angelis acciderat, in posterum delinquerent, vini usum prohibuit. Haec auctor Alcorani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.